LATUS tegere

LATUS tegere
LATUS tegere
apud Horat. Serm. l. 2. Sat. 5. v. 18.
Ut ne tegam spurco Damae latus? ——
Alias latus claudere, est inferiorem incedere, ut ex praecedd. liquet: Idem ibid. v. 15. et seqq.
Qui quamvis periurus erit, sine gente, cruentus
Sanguine fraterno, fugitivus: ne tamen illi
Tu comes exterior, si postulet ire, recuses.
Ubi Ulysses iubetur hominem impurae et servilis conditionis, sed divitem, honorifice domum vel deducere, vel quocumque ire velit, diligenter sequi. Tegere simpliciter vocat Stat. Theb. l. 2. v. 219.
Hunc tegit Iasiusque. ————
i. e. a latere sequitur, ut scriptus Explanator interpretatur. Vide Casp. Barth. ad l. ubi Scalig. latus tegere, δορυφορεῖν exponentem, Comm. ad Catalecta Virg. refellit, ut et hic in voce Dexter, Loevus, sinister. De Laterum vero adustioribus inter publicas poenas memoratis, l. 1. Cod. de emend. Serv. Vide supra aliquid in voce Lamina. Adde quae infra dicem us in voce Taeda, ubi et de saevitia Tyrannorum, qui ferreis quoque pectinibus Martyrum latera scindere non horruêrunt.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Look at other dictionaries:

  • TEGERE Latus — vide supra Latus …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Liste lateinischer Lehn- und Fremdwörter im Deutschen — Die Liste lateinischer Lehn und Fremdwörter im Deutschen ist eine Liste mit deutschen Begriffen, die ihren Ursprung im Latein haben. Im Alltagsbereich finden sich deutsche Wörter mit lateinischen Wurzeln überwiegend bei den Begriffen, die vom… …   Deutsch Wikipedia

  • ADEXTRATORES — Cencio Camerar. in Ceremoniali MS. dicuntur, Papalis mitrae delatores; quia ipfi ad Papae dexiram incedebant, quando equitabat ad Ecclesiam aliquam visitandam, Dominic. Macer in Hierolex. Melius Addextratores; namque addexterare vel addextrare,… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • TOGA — Graecis Τήβεννος, Romanum tegmen, ipsis Quiritibus longe vetustior. Circummeâsse enim a Pelasgis ad Lydos, a Lydis ad Romanos, auctor est Tertull. de Pallio: et cum Suida Artemidorus eius originem ab Temeno arcade deducunt; qui ad Ionii maris… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Mantel — 1. Ae gratter Mantel, do kan m thi oal Knecht san Stört egh sä. (Föhr.) – Lappenkorb; Firmenich, III, 3, 14. Ein grosser Mantel, so kann man des Teufels – des alten Knechts – Schwanz nicht sehen. Das vornehme Kleid deckt vieles zu. Je tiefer sich …   Deutsches Sprichwörter-Lexikon

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”